Laudatio rectoris incluti Gymnasii Carolo-Fridericiani, Herimanni Wiegand in honorem diei natalis sexagesimi habita a Gerone Becht-Jördens

Hospites ornatissimi honestissimique, carissimi collegae, amici amicaeque dilectissimi, iucundissima Rosmaria, amabilissima Helga vos omnes hoc festivo die saluto nec non salvere iubeo, sed ante omnes vos, fidissime Guilielme, amantissime Herimanne, vobisque sexagenariis ex imo congratulor pectore. Quoniam autem laus tua, Guilielme, ab alio vernacula lingua pronuntiatur, oratori mihi latino Herimanni tantum, amici tui et socii, relinquitur praeconium. Cum igitur munus hoc, Herimanne, tui laudandi – honorificentissimum quidem, sed et detrectatorum lividorum adulationis opprobrium iactantium valde obnoxium morsibus – imbecillibus meis imponeretur umeris, primo anxius reformidavi et me tanti ponderis oneri subtrahere conatus sum. Sed quod neque mea potuit ambitio neque collegarum persuasio, id demum potuere officium atque amicitia, quibus adunatis resistere nec valui nec volui. Dicam igitur de laude viri, cui id certe non minimae est laudi, ut meritorum suorum numerosissimorum ne unum quidem affectatione praestiterit humanae laudis. Dicam de laude eius, qui res nostris quidem temporibus dissociabiles miscuerit, doctrinam ac scholam. Dicam de laude eius, qui illas ita miscuerit, ut praeceptori nulli, nulli viro docto, nulli scholiarchae, professori nulli esset secundus. Cum enim salus profectusque tam scholae totius quam singulorum discipulorum ei penitus sint cordi curaeque perpetuae, idem etiam litterarum studiis tam pertinaciter est deditus, ut mireris, an forte ipsa Pallas Athena, inventrix illa artium et gymnasii Carolo-Fridericiani protectrix, soleat isti viro plures quam ceteris hominibus diei vel potius noctis horas tribuere ad lucubranda opuscula illa doctissima. Librorum amator est cupidissimus, collector avidissimus, perscrutator sedulus sagacissimusque. Infantum doctor ardentissimus, custos diligentissimus, defensor interritus, paedagogus amantissimus patientissimusque. Fidem, caritatem, spem non in deo tantum, sed et in discipulis ponit non nescius dicti illius: „Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim regnum caelorum“ (Mt 19, 14). Et ne haec omnia satis sint, parentum curas audit, parentes suscitat ad scholam adiuvandam, parentibus dux est ad linguae latinae studia colenda. Praeceptorum gregi sibi subdito pastor est bonus, pater severitate quadam miti auream illam medietatem servans, patronus fidus et sapiens. Memor enim est proverbii sapientissimi illius viri, qui verius quidem quam elegantius nos monuit dicens: „Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non paeniteberis“ (Sir 32, 24). Lumen est virtutum omnium non verbo tantum ceteros corrigens, sed proprio potius ad imitandum invitans provocansque exemplo. Sed ne diem consumam cetera enumerando innumerabilia illius merita muneraque, quibus in publico, quibus in universitate Heidelbergensi, quibus in urbe sua Manhemio desudare videtur, unum et ultimum pro omnibus dicam, magisterium scilicet illud societatis antiquitatum amicorum Manhemiensis, quod indefesso administrat labore simul et amore. Illud enim diutius cogitanti mihi et propius intuenti incredibilium viri illius virium videtur esse arcanum: muneribus omnibus, quibus fungitur, totum se dedit et ea, ad quae alii plerumque trahantur inviti, ille pii suscipit amoris impulsu et re vera reddit sua atque a se ipso inseparabilia. Ita fit, ut labore vel durissimo laetus hilarisque sit. Nam neque in opere abalienatur a semet ipso neque se tamquam victimam immolat pro opere. Ne dolet quidem operando. In opere enim est ipsissimus et totus penes se. Dixi