Libertvm vinclis ereptvs et ipse salvtat

Adventvmque svvm praedicat iste liber.

 

Auari cuiusdam bybliopolae tenebroso in carcere contra fas iusque diuturno inclusus tempore, postquam ego, haud infimi cuiusdam auctoris proles, a sodalibus, Herimanne, tuis, quibus gratias ago quam maximas, sub araneis erutus, e uinculis liberatus, ad lucem almam reductus sum, nunc te, liberalis animi dominum, fato communi mihi coniunctum, quippe qui nuper durissimis perpetuisque laboribus solutus e scholarum ergastulo in libertatem otiumque tua humanitate dignum uindicatus sis, tamquam fidus comes sequar atque in scriniis tuis hospitium nouum inter mei similes, quorum numerum sat amplum tecum vitam degere a quodam eius rei perito cognoui, occupabo uel potius expugnabo, – spatii enim esse pauxillum tantum uel nihil fere relictum tua uxor, inutilium ut putant librorum infestissima illa contemptrix, stridenti susurro mihi iam intimauit – ubi velut illae, sit uenia uerbo barbaro, odaliscae manens exspectabo tuae, domini mei, celsitatis aduentum et tuorum intuitu concussus luminum erubescens dulcissimis manu tua folia mea mulcente luxuriabor deliciis id tantum humiliter sperans fore, ut non despicias nigritatem hanc formosam uel nigram meam formositatem. Candidae namque faciei mendacio plurimos esse deceptos nectarque uerum in abscondito potius esse quaerendum, quis te prudentissimarum exemplo penitus docto apium melius sciat?

 

Herimanno Wiegand v. c., inclyti Carolo-Friedericiani Gymnasii Manhemensis rectori, post XVIII felicissimi regiminis annos gubernaculum nauiculae huius manibus successoris tradenti debitas quidem persolvere gratias ultra suum posse arbitrati me saltem, licet indignum,

 

gubernatori olim suo

dono dedere

sodales

 

Manhemii a. d. II. Id. Iul. anno ab inc. DNI NRI MMXIV°

 

 

Dr. Gereon Becht-Jördens, consilii sodalium praeses, recognovit